monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 16
Sed et rotae pariter vadunt, stant, elevantur, quia quaesita sacra lectio talis invenitur, qualis et fit ipse, a quo quaeritur. Ad activam enim vitam profecisti, ambulat tecum. Ad immobilitatem atque constantiam spiritus profecisti, stat tecum. Ad contemplativam vitam per Dei gratiam pervenisti, volat tecum. Et rursum subditur: Quia spiritus vitae erat in rotis. Quod idcirco secundo dicitur vitae spiritus in rotis esse, quia Scripturae sacrae duo sunt Testamenta, quae utraque Dei spiritus scribi voluit, ut nos a morte animae liberaret. Vel certe quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant. Secundo ergo dicitur quod spiritus vitae erat in rotis, quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis. Per praecepta enim Scripturae sacrae reviviscimus, qui mortui in culpa iacebamus. Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me . Iustificationes enim praecepta Domini dicuntur, in quibus nos corrigendo iustificat. De quibus Psalmista apertius dicit: In tuis iustificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos . In eis itaque nos vivificat, quia per haec nobis spiritualem vitam demonstrat, eamque per afflatum spiritus nostris mentibus infundit. Quod quia quotidie per donum gratiae in electorum mentibus agitur, recte dicitur: Spiritus vitae erat in rotis.