monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 15
Haec, sicut nostis, fratres charissimi, ex maxima parte iam dicta sunt, sed iterata descriptione narrantur. Nec nos itaque pigeat eadem breviter exponendo repetere, quae spiritus per prophetam dignatus est replicando narrare. Hoc enim solum in his verbis novum additur, quod dictum est: Cum stantibus stabant. Sunt autem quidam qui usque ad hoc proficiunt, ut terrena quae acceperunt bene dispensare noverint, misericordiae operibus intendant, oppressis subveniant. Hi videlicet vadunt, in eo quod se ad proximi utilitatem tendunt. Cum his ergo rotae gradiuntur, quia sacra eloquia dictorum suorum passus in eorum itinere disponunt. Et sunt alii qui in fide quam acceperunt ita ad tenendum fortes sunt, ut adversis quibusque resistere valeant, et non solum minime ad perversitatem trahantur perfidiae, sed etiam perversa loquentes impugnent, eosque ad rectitudinem pertrahant. Cum istis stantibus stant etiam et rotae, quia eis rectitudinem suam sacri eloquii verba confirmant, cum in eis audiunt: State et tenete traditiones quas didicistis . Et rursum: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide . Et sunt alii qui omnia terrena despiciunt, nulla quae praetereunt, possidere dignantur, et in Dei se, ut praedictum est, contemplatione suspendunt. Cum his ergo elevatis et rotae pariter levantur, quia in quantum quisque ad alta profecerit, intantum ei et sacra eloquia de altioribus loquuntur. Vadunt ergo animalia ad utilitatem proximi, stant ad custodiam sui, elevantur ad contemplationem Dei.