monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 12
Si vitae spiritus legentis animum ad servandam patientiam tangit, statim sequuntur et rotae, quia in sacris eloquiis invenit quod Moyses et Aaron, cum loquentes recta persecutionem populi passi sunt, ad tabernaculum cucurrerunt, pro ipso populo exorantes quem fugiebant . Sancta autem eorum mens et tumorem superbientium pertulit, et tamen contra eos ad odium non erupit. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. In eisdem quoque eloquiis invenit quod Samuel de principatu deiectus orasse se etiam pro deiicientibus confitetur; quod nemo sanctorum ad coelestem gloriam nisi patientiam servando pervenit; quod ipse auctor generis humani sputa, colaphos, spineam coronam, crucem, lanceam pertulit, et tamen pro persecutoribus oravit.