monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 11
In rotis enim spiritus vitae est, quia per sacra eloquia dono spiritus vivificamur, ut mortifera a nobis opera repellamus. Potest etiam intelligi quia spiritus vadit cum legentis animum diversis modis et ordinibus tangit Deus, quando hunc per verba sacri eloquii modo in zelo excitans, ad ultionem erigit, modo ad patientiam mitigat, modo in praedicationem instruit, modo ad poenitentiae lamenta compungit. Sed curramus breviter per haec eadem verba quae diximus, et videamus quomodo sequuntur rotae spiritum, qui vitae spiritus dicitur, et rotis inesse perhibetur. Certe si legentis animum spiritus vitae in zeli fervore tetigerit, protinus in sacris eloquiis videt quod Moyses, ad castra rediens, et populum per idola peccasse cognoscens, hunc per fervorem spiritus gladiis stravit ; quod Phinees, persequendo luxuriam, iram Domini gladio placavit ; quod Petrus sibimet mentientes, verbo perculit et occidit . Quod Paulus, negligentibus discipulis, virga minatur .