monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 8
Ambulant animalia cum sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant. Elevantur vero a terra animalia, cum sancti viri se in contemplatione suspendunt. Et quia unusquisque sanctorum quanto ipse in Scriptura sacra profecerit, tanto haec eadem Scriptura sacra proficit apud ipsum, recte dicitur: Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae ; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae, quia divina eloquia cum legente crescunt; nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit. Unde nec elevantur rotae, si non elevantur animalia, quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta, velut in imis, non intellecta iacent. Cum enim legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae (si tepidus videtur sensus divini eloquii) eius mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectus lumine emicat, rota et otiosa et in terra est, quia animal non elevatur a terra. At vero si animal ambulet, id est bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat quemadmodum gressum boni operis ponat, ambulant pariter et rotae, quia tantum in sacro eloquio provectum invenis, quantum apud illud ipse profeceris. Si vero pennatum animal sese in contemplatione tetenderit, rotae protinus a terra sublevantur, quia terrena non esse intelligis, quae prius in sacro eloquio iuxta terrenum morem dicta credidisti. Fitque ut Scripturae sacrae verba esse coelestia sentias, si accensus per contemplationis gratiam temetipsum ad coelestia suspendas. Et mira atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. Quia ergo animal ad alta se sublevat, rota volat. Sequitur: Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur, sequentes eum.