monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 7
Sciendum quoque quod in translatione veteri non habetur: Totum corpus eorum plenum oculis in circuitu, sed dicitur: Dorsa eorum plena oculis. Quae videlicet sententia ab aedificationis intellectu non discrepat. Ea enim quae sunt in facie saepe etiam peccatores homines custodire solent. Iusti autem viri, quia se et in eis custodiunt quae in promptu et in facie non videntur, in dorsis oculos habere referuntur. Qui ergo et ea quae in occultis sunt discutiunt, atque ab ipsis se custodiant quae latent, profecto oculos in dorsis habent. Quod tamen intelligi et aliter potest, quia ea quae sunt ante faciem nostram videmus, dorsa autem nostra alius in nobis videt, et nos videre non possumus. Quia autem sancti viri solerter se aspiciunt in quibus ab aliis iudicari possunt, et districte se vident, sicut saepe districte ab aliis videntur, qui in se nec ea quae se latere poterant ignorant, lumen in dorso portant. Sequitur: Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.