monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 4
Hoc vero ideo dicimus, ut notum vestrae dilectioni faciamus quia in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui, dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit, dicens: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis ? Cui cum diceretur Ab alienis, illico respondit: Ergo liberi sunt filii. Sed postquam liberum se esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te . Qui rursum cum diceret quia omne quod in os intrat non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt? At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Ecce magistra Veritas, ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, quod non debuit tributum dedit; et rursum quia generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit.