monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.268 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 3
Hinc est quod Paulus apostolus dum cuidam poenitenti de perpetrato facinore Corinthios prospiceret voluisse misereri, ait: Si cui aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes eius . Si enim parcendum erat, cur se humilitate tanta voluntati discipulorum magister egregius sociat, ut neque ipse discipulis, neque ab eo discipuli in compassionis causa divisi viderentur, nisi quia sollicito providentiae oculo attendit, quod plerumque dum alter donat, alter irascitur? Et quale est iam misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximi offertur? Unde recte ait: Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes eius. Quia videlicet inde alterius cordi rixae malum solet immittere, unde alterum conspicit pietatis negotium fecisse. Imperfectum enim bonum est quod sic agitur, ut ne quid ei ex alio latere mali subrepat non attendatur, nisi forte hoc quod sine cuiuspiam scandalo fieri non potest, culpa sit non fecisse.