monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 2
Qui enim non ipsarum, sed ipsorum dixit, profecto indicat quia repente sermo eius a rotis ad animalia rediit. Per quae nimirum perfecti quique, ut praedictum est, designantur. Corpora itaque animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Et hoc est laboriosius, ubi sanctorum mens vehementer invigilat, ne se ante eorum oculos mala sub bonorum specie abscondant. Circumspecta ergo est vita sanctorum, ne sic sit libera, ut superba sit, quia saepe superbia excedit in verbis, et videri appetit libertas puritatis. Ne sic sit humilis, ut formidolosa, quia aliquando timor restringit animum, et loqui quae recta sunt non praesumit, sed tamen in ipsa timida cogitatione humilitatem esse se simulat. Ne sic sit parca, ut tenax sit, quia plerumque tenacia parcimonia appetit aestimari, ut iuste ac necessarie videatur tenere quidquid egenti proximo misericorditer non vult impendere. Ne sic sit misericors, ut effusa sit, quia nonnunquam effusionem esse misericordiam putat. Aliud enim est pietatis studio necessaria proximis dare, atque aliud ea quae possidentur sine mercedis intentione dispergere. Quidquid ergo agitur, in radice intentionis pensandum est quo merito apud iudicium creatoris habeatur. Unde et idem creator dicit: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit . Oculum videlicet intentionem, corpus vero actionem nominans. Quia si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in eius iudicio nostra actio tenebrosa non erit. Igitur quia sancti viri solerter invigilant ut se undique aspiciant, et ubique custodiant, ne aut mala propter ea ipsa appetant, aut haec eadem sub specie bonorum agant, scilicet ne se eis vitia virtutes esse mentiantur, totum corpus plenum in circuitu oculis habent, quia omnis eorum actio providentia sollicitudinis et repletur et circumdatur.