monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 1
Sicut nostis, fratres charissimi, consuetudo prophetiae est nunc ista, nunc illa aspicere, et ab aliis in aliud subito verba derivare, sicut Psalmista cum de Domino loqueretur, dicens: Deus iudex iustus, fortis et longanimis, nunquid irascitur per singulos dies? Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum; et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit ; repente subiungit: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem; lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit . Ecce cum Domini narraret iustitiam, quasi non mutata voce, repente peccatoris intulit culpam. Quod unum me exempli causa dixisse sufficiat, quia quisquis in prophetis usum lectionis habet, quam crebro ista faciant non ignorat. Unde nunc Ezechiel propheta cum de rotis loqueretur, adiunxit: Et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsorum quatuor.