monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 19
Sed quia exterioris rotae dicta posuimus, restat nunc ut interioris quoque staturam, altitudinem, et horribilem aspectum proferre debeamus. Habet quippe rota interior staturam suam cum per sanctum Evangelium ad terrena desideria incurvare nos prohibet, Redemptoris nostri vocibus dicens: Attendite ut non graventur corda vestra in crapula et ebrietate, aut in curis huius vitae . Habet altitudinem cum de eodem Redemptore promittit, dicens: Quotquot autem crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri . Quid enim hac potestate altius, quid hac altitudine sublimius dici potest, in qua creatus quisque efficitur filius creatoris? Habet horribilem aspectum cum de reprobis loquitur, dicens: Ibunt hi in supplicium aeternum . Habet staturam cum Veritas discipulos admonet, dicens: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos non veterascentes . Habet promissionis altitudinem cum dicit: Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum . Habet horribilem aspectum cum subdit: Filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium . Quibus rursum voce Veritatis dicitur: Vos in peccatis vestris moriemini . Habet staturam cum primi pastoris vocibus dicit: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem . Habet altitudinem cum paulo post dicit: Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi . Qui rursus bonis pastoribus pollicetur, dicens: Cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam . Habet horribilem aspectum cum dicit: Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transibunt, elementa vero calore solventur . Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei per quam coeli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent? Habet staturam cum per Paulum nos a terrenis desideriis erigit, dicens: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus . Habet altitudinem cum promittit, dicens: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria . Habet horribilem aspectum cum minatur, dicens: In revelatione Domini nostri Iesu Christi de coelo, cum angelis virtutis eius in flamma ignis, dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius . Habet staturam cum nos admonet, dicens: Videte, ne quis alicui malum pro malo reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes . Habet altitudinem cum promittit, dicens: Si commorimur, et convivemus, si sustinemus, et conregnabimus . Et rursum: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis . Habet horribilem aspectum cum minatur, dicens: Terribilis quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios . Qui rursus ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis . Quae omnia brevi quoque sententia stringit, dicens: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum . Lata quippe est charitas, quia et inimicorum dilectionem capit, et per eam charitatem qua nos Deus omnipotens late diligit etiam longanimiter portat. Hoc ergo nos debemus exhibere proximis, quod indignis nobis a creatore nostro conspicimus exhiberi. Latitudo itaque et longitudo ad staturam pertinet, quia per amorem mores dilatat, ut fraterna mala charitas longanimiter portet. Sublimitas autem est aeternorum illa remuneratio praemiorum, de cuius immensitate dicitur: Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se . Habet ergo in sublimitate altitudinem, quia aeterna sanctorum gaudia nulla nunc praevalent cogitatione penetrari. Profundum quoque est illa inaestimabilis damnatio suppliciorum, quae eos quos susceperit in ima demergit. In quibus sacra eloquia horribilem aspectum habent, quia inaestimabilem terrorem audientibus incutiunt, cum supplicia inferni loquuntur. Bene ergo dicitur: Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, quia Scriptura sacra in utroque Testamento et admonendo recta est, et promittendo alta, et minando terribilis. Haec nos, fratres charissimi, hodierna die largiente Domino, dixisse sufficiat, ut ad disserenda ea quae subiuncta sunt otio reparati redeamus, in auctore omnium Deo et Domino nostro Iesu Christo confidentes, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.