monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 17
Haec superius de animalibus dicta sunt, sed non eadem intelligi de rotis quae de animalibus possunt. Rotas quippe signare Testamenta diximus. Et Testamentum Vetus ambulavit quidem, quia per praedicationem ad mentes hominum venit, sed post semetipsum reversum est, quia iuxta litteram in praeceptis suis et sacrificiis usque ad finem servari non potuit. Non enim sine immutatione permansit, cum in eo spiritalis intelligentia defuit. Sed cum Redemptor noster in mundum venit, hoc spiritaliter fecit intelligi, quod carnaliter invenit teneri. Itaque dum spiritaliter littera eius intelligitur, omnis in eo illa carnalis exhibitio vivificatur. Testamentum vero Novum etiam per Testamenti Veteris paginas testamentum aeternum appellatum est, quia intellectus illius nunquam mutatur. Bene ergo dicitur quod rotae euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent, quia dum Novum Testamentum non rescinditur, dum Vetus iam spiritaliter intellectum tenetur, post se non redeunt, quae usque ad finem mundi immutabilia persistunt. Ambulant ergo, sed non revertuntur, quia sic spiritaliter ad cor nostrum veniunt, ut eorum praecepta vel studia ulterius non mutentur. Sequitur: Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus.