monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 15
Et aspectus earum et opera, quasi si sit rota in medio rotae. Rota intra rotam est Testamentum Novum, sicut diximus, intra Testamentum Vetus, quia quod designavit Testamentum Vetus, hoc Testamentum Novum exhibuit. Ut enim pauca de multis loquar, quid est quod Adam dormiente Eva producitur , nisi quod moriente Christo Ecclesia formatur? Quid est quod Isaac ad immolandum ducitur, et ligna portat, arae superimponitur et vivit , nisi quod Redemptor noster ad passionem ductus lignum sibi crucis ipse portavit? Et sic in sacrificio pro nobis ex humanitate est mortuus, ut tamen immortalis maneret ex divinitate. Quid est quod homicida post mortem summi pontificis absolutus ad terram propriam redit , nisi quod humanum genus quod peccando sibimetipsi mortem intulit, post mortem veri sacerdotis, videlicet Redemptoris nostri peccatorum suorum vinculis solvitur, et in paradisi possessione reparatur? Quid est quod in tabernaculo propitiatorium fieri iubetur , super quod duo cherubim, unum a summitate una, et alterum a summitate alia, ex auro mundissimo ponuntur expandentes alas, et operientes oraculum, qui se mutuo respiciunt versis vultibus in propitiatorium , nisi quod utraque Testamenta ita sibi in Mediatore Dei et hominum congruunt, ut quod unum designat, hoc alterum exhibeat? Quid enim per propitiatorium, nisi ipse Redemptor humani generis designatur? De quo per Paulum dicitur: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius . Quid vero per duo Cherubim, quae plenitudo scientiae dicuntur, nisi utraque Testamenta signata sunt? Ex quibus unum a summitate una propitiatorii, aliud vero a summitate altera stat, quia quod Testamentum Vetus de incarnatione nostri Redemptoris coepit prophetando promittere, hoc Testamentum Novum perfecte narrat expletum. Duo autem cherubim ex auro mundissimo facta sunt, quia utraque Testamenta pura ac simplici veritate describuntur. Expandunt vero alas, et oraculum operiunt, quia nos qui omnipotentis Dei oraculum sumus, a culpis imminentibus, Scripturae sacrae aedificatione protegimur. Cuius dum sententias sollicite aspicimus, ab errore ignorantiae, eius alis velamur. Duo ergo cherubim se mutuo respiciunt versis vultibus in propitiatorium, quia utraque Testamenta in nullo a se discrepant. Et quasi ad semetipsa vicissim facies tenent, quia quod unum promittit, hoc aliud exhibet, dum inter se positum Mediatorem Dei et hominum vident. Facies quippe a semetipsis cherubim averterent, si quod unum Testamentum promitteret, aliud negaret. Sed dum concorditer de Mediatore Dei et hominum loquuntur, ut vicissim se respiciant, in propitiatorium intendunt. Rota ergo in medio rotae est, quia inest Testamento Veteri Testamentum Novum. Et, sicut saepe iam diximus, quod Testamentum Vetus promisit, hoc Novum exhibuit; et quod illud occulte annuntiat, hoc istud exhibitum aperte clamat. Prophetia ergo Testamenti Novi, Testamentum Vetus est; et expositio Testamenti Veteris, Testamentum Novum. Sequitur: Per quatuor partes earum ibant, et non revertebantur.