monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 14
Una similitudo ipsarum est quatuor, quia quod praedicat lex, hoc etiam prophetae; quod denuntiant prophetae, hoc exhibet Evangelium; quod exhibuit Evangelium, hoc praedicaverunt apostoli per mundum. Una ergo est similitudo ipsarum quatuor, quia divina eloquia etsi temporibus distincta, sunt tamen sensibus unita.