monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 18 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 12
Quid est hoc, quod cum una rota diceretur, paulo post adiungitur, Quasi si sit rota in medio rotae, nisi quod in Testamenti Veteris littera Testamentum Novum latuit per allegoriam? Unde et rota eadem quae iuxta animalia apparuit quatuor facies habere describitur, quia Scriptura sacra per utraque Testamenta in quatuor partibus est distincta. Vetus etenim Testamentum in lege et prophetis, Novum vero in Evangeliis atque apostolorum Actibus et dictis. Scimus autem quia ubi faciem intendimus, ibi quod necesse est videmus. Rota ergo quatuor habet facies, quia prius resecanda mala in populis vidit per legem, postmodum vidit per prophetas, subtilius vero per Evangelium, ad extremum autem per apostolos ea quae in culpis hominum resecarentur aspexit. Potest quoque intelligi quod quatuor facies rota habeat, propter hoc quod Scriptura sacra per gratiam praedicationis extensa in quatuor mundi partes innotuit. Unde et bene rota eadem una prius iuxta animalia apparuisse et postmodum quatuor facies habuisse describitur, quia nisi lex Evangelio concordaret, in quatuor mundi partibus non innotesceret.