monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 7
Quem non parvulorum ipsa evangelica historia in miraculi operatione reficiat, quod hydrias vacuas Dominus aqua impleri praecepit, eamdemque aquam protinus in vinum vertit ? Sed cum haec vigilantiores ingenio audiunt, et sacram historiam credendo venerantur, et quid interius innuat requirunt. Qui enim mutare aquam in vinum potuit, etiam vacuas hydrias valuit vino statim replere. Sed impleri hydrias aqua iubet, quia prius per sacrae lectionis historiam corda nostra replenda sunt. Et aquam nobis in vinum vertit, quando ipsa historia per allegoriae mysterium in spiritalem nobis intelligentiam commutatur. Rota ergo quasi per terram trahitur, quia parvulis humili sermone concordat, et tamen magnis spiritalia infundens, quasi circulum in altum levat; et inde sursum erigitur, unde terram tangere paulo ante videbatur.