monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 3
At vero si quis altius sentiens utrorumque facta velit per allegoriae arcana discutere, protinus ab historia in mysterium surgit. Quid est enim quod Isaac de maioris filii sui venatione vesci concupiscit, nisi quod omnipotens Deus Iudaici populi bona operatione pasci desideravit? Sed illo tardante, minorem Rebecca supposuit, quia dum Iudaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia instruxit, ut omnipotenti patri cibum boni operis offerret, benedictionemque maioris fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo de exterioribus sacrificiis non quaerens, per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi . Quid est quod idem Iacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, nisi quod haedus pro peccato offerri consuevit? Et gentilis populus carnis quidem in se peccata mactavit, sed coopertum se peccatis carnalibus confiteri non erubuit Quid est quod vestimentis fratris maioris induitur, nisi quod sacrae Scripturae praeceptis quae maiori populo data fuerant in bona operatione vestitus est? Et eis minor in domo utitur, quae maior foras exiens intus reliquit, quia illa gentilis populus praecepta tenet in mente, quae Iudaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Et quid est quod Isaac eumdem filium nescit quem benedicit, nisi hoc quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi, ob auditum auris obedivit mihi ? Quid est quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro veniant vidit, nisi quod omnipotens Deus, cum per prophetas suos praediceret gentilitati gratiam praerogandam, eam et in praesenti per gratiam non vidit, quia tunc in errore dereliquit, et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionis gratiam praevidit? Unde et eidem Iacob, gentilis populi figuram tenenti, in benedictione dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus . Sicut enim in Evangelio Veritas dicit, Ager est hic mundus , et quia gentilis populus ad fidem perductus per electos suos in universo mundo virtutibus redolet, odor filii odor est agri pleni.