monumenta.ch > Hieronymus > csg75.702 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 6, 2
Quid autem rota, nisi sacram Scripturam signat, quae ex omni parte ad auditorum mentes volvitur, et nullo erroris angulo a praedicationis suae via retinetur? Ex omni autem parte velvitur, quia inter adversa et prospera recte et humiliter incedit. Circulus quippe praeceptorum illius modo sursum, modo deorsum est, quae perfectioribus spiritaliter dicuntur, infirmis iuxta litteram congruunt; et ipsa quae parvuli iuxta litteram intelligunt, docti viri per spiritalem intelligentiam in altum ducunt. Quis namque parvulorum in facto Esau et Iacob, quod alter ad venatum mittitur ut benedicatur, alter vero per suppositionem matris a patre benedicitur , nisi iuxta sacrae lectionis historiam pascitur? In qua videlicet historia si ad intellectum paulo subtilius astringatur, videt quia Iacob primogeniti benedictionem non per fraudem subripuit, sed sibi debitam accepit, quam, concedente fratre, datae lentis mercede emerat.