monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 16
In omne autem quod faciunt, idcirco semper ad laudem Creatoris redeunt, ut in ea virtute quam accipiunt, vera stabilitate persistant. Nam si quid sibi tribuerent, in hoc quod acceperant, stare non possent. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Ad locum de quo exeunt flumina revertentur ut iterum fluant . Sive enim in virtutibus, seu in doctrina, quid aliud sunt sancti viri quam flumina quae terram cordis carnalium aridam rigant? Sed sive in operatione quam faciunt, seu in doctrinae verbis, citius siccarentur, nisi per intentionem cordis semper sollicite ad locum de quo exeunt redirent. Si enim introrsus ad cor non redeant, ac sese in amore conditoris desideriorum vinculis non astringant, et manus ab eo quod agebat deficit, et lingua ab eo quod loquebatur arescit. Sed intus semper per amorem redeunt, et hoc quod in publico operantes atque loquentes fundunt, in secreto suo de fonte amoris hauriunt. Amando enim discunt quod docendo proferunt. Ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant, quia aquam sapientiae inde semper hauriunt unde oritur, ne cum cucurrerit exsiccetur. Per omne ergo quod agimus ad fontem veri luminis sollicita mente redeamus. Reddamus Creatori nostro gratias de bonis quae accipimus, eique cum Isaia propheta suppliciter dicamus: Omnia opera nostra operatus es nobis . Bona enim nostra eius sunt opera, cuius visceribus non suffecit ut nos erigeret, nisi et semetipsum pro nobis inclinaret. Si enim coaeternus Patri Deus ante saecula non fieret homo in tempore, quando homo temporalis saperet aeterna? Descensio ergo veritatis ascensio lacta est humilitatis nostrae. Demus ei gloriam, demus laudem, qui vivit cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.