monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.461 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 15
Sic Petrus, cum, sanato homine qui claudus ex utero matris fuerat, signum fecit quod omnes qui cognoscerent valde mirarentur, dixit: Quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum . Et paulo post: In fide nominis eius hunc quem vidistis et nostis, confirmavit nomen eius . Signum quippe faciens, intuentium oculos miraculi lumine perstrinxit; sed humilitatem custodiens, et laudem auctori reddens, quasi unde venerat rediit, quia lux fulguris unde fuerit ostendit. Sancta itaque animalia cum ad signa operanda veniunt, et cum ad reddendam auctori suo gloriam intus apud semetipsa redeunt, fulgur sunt, quia et ostendendo miracula, et exempla humilitatis praebendo, mentes intuentium feriunt et incendunt.