monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 14
Alio quoque modo sancta animalia vadunt et redeunt. Vadunt enim cum ad insinuandam coelestis doni gratiam in praedicationem mittuntur, atque ut ad fidem trahant, mira coram infidelibus faciunt; sed redeunt, quia, haec omnipotentis Domini virtuti tribuentes, sibimetipsis quae fecerint non ascribunt. Cum enim stupenda faciunt, fulgur sunt, quia corda intuentium concutiunt, terrent, illuminant, et accendunt. Unde scriptum est: In lumine iacula tua ibunt, in splendore fulguris armorum tuorum . Iacula Domini sunt verba Sanctorum, quae corda peccantium feriunt. Sed ista iacula habent arma. Scitis, fratres, quia praeliatores viri iacula mittunt, armis vero muniuntur. Dum ergo verbis addunt miracula, quasi armis se muniunt, ne ipsi feriantur: In lumine iacula tua ibunt, quia in aperto exeunt verba Dei. Sed quia comitari debent sententias sanctorum doctorum facta miraculorum, recte subiungitur: In splendore fulguris armorum tuorum, quia dum addis eis arma miraculorum, mentes persequentium fulgurant, ut eos persequi non praesumant. Haec itaque animalia vadunt et revertuntur in similitudinem fulguris coruscantis, quia postquam mira sancti inter homines faciunt, postquam corda audientium sparso lumine incendunt, ad dandam auctori suo gloriam redeunt, ut illi laudem reddant per quem se posse talia sciunt.