monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 13
Sed qualiter haec sancta animalia redeant, demonstratur cum subditur: In similitudinem fulguris coruscantis. Bene autem revertentia animalia coruscanti fulguri comparantur, quia sancti viri cum ad superna contemplanda evolant, cum primitias sui spiritus in coelestis patriae amore ligant, sed gravati humanae conversationis pondere ad semetipsos redeunt, bona coelestia quae saltem per speculum contemplari potuerunt, fratribus denuntiant, eorumque animos in amorem intimae claritatis accendunt, quam nec videre sicut est, nec loqui praevalent sicut viderunt. Loquentes autem verbis suis corda audientium feriunt et incendunt. Quasi ergo fulgur coruscans redeunt, qui, cum coelestia loquuntur, quia per eos supernum lumen intermicat, ad amorem coelestis patriae mentes audientium inflammant. More itaque coruscantis fulguris cum loquendo percutiunt, ignem spiritalis desiderii spargunt.