monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 12
Cum superius dictum sit: Non revertebantur cum ambularent, qua ratione nunc dicitur: Animalia ibant et revertebantur? Valde sibi haec videntur esse contraria, quia ibant et non revertebantur, et ibant et revertebantur. Sed qualiter intelligendum sit citius agnoscimus si duas vitas, activam scilicet et contemplativam, sollicite discernamus. In una enim fixi permanere possumus, in altera autem intentam mentem tenere nullo modo valemus. Cum enim torporem nostrum relinquimus, nosque ipsos ad bonae operationis studium excitamus, quo alibi nisi ad activam imus? A qua reverti post nos nullo modo debemus, quia qui post illam ad torporem negligentiae, ad pravitatis nequitias quas reliquerat redit, esse sine dubio coeleste animal nescit. Cum vero ab activa vita ad contemplativam surgimus, quia diu mens stare in contemplatione non valet, sed omne quod de aeternitate per speculum et in aenigmate conspicit, quasi furtim hoc et per transitum videt, ipsa sua infirmitate ab immensitate tantae celsitudinis animus repulsus in semetipso relabitur. Et necesse est ut ad activam redeat, seque ipsum continue in usu bonae operationis exerceat, ut cum mens surgere ad contemplanda coelestia non valet, quaeque potest bona agere non recuset. Sicque fit ut ipsis suis bonis actibus adiuta ad superiora rursus in contemplationem surgat, et amoris pastum de pabulo contemplatae veritatis accipiat. In qua quia diu se tenere ipsa corruptionis infirmitas non potest, ad bona rursus opera rediens, suavitatis Dei memoria pascitur, et foris piis actibus, intus vero sanctis desideriis nutritur. Hinc etenim de perfectis viris post contemplationem suam redeuntibus dicitur: Memoriam suavitatis tuae eructabunt . Dulcedinem quippe suavitatis intimae, quia utcunque possunt, velut quodam ex corusco, praegustando tangere, eius memoriam student recolendo semper et loquendo eructare. Unde et apte nos Psalmista admonet, dicens: Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. Laetamini iusti in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis eius . Qui rursum ait: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine ! Quae videlicet quam magna esset nullo modo cognosceret, nisi hanc aliquatenus contemplando gustasset. Hinc iterum dicit: Ego dixi in ecstasi mea, proiectus sum a vultu oculorum tuorum . Nisi enim in mentis excessu sublevatus dulcedinem suavitatis aeternae cognovisset, in hoc adhuc mundo retentus non discerneret quam longe proiectus iaceret. Ostensa ergo animalia vadunt et non revertuntur, atque vadunt et redeunt; quia sancti viri et ab activa vita quam apprehenderunt ad iniquitates non corruunt, et a contemplativa, quam tenere iugiter non possunt, in activam relabuntur. Sicut enim dictum est, ipso infirmitatis suae pondere devicti, ad semetipsos repulsi redeunt, ut euntes discant quid desiderent, et revertentes ubi iaceant sciant. Euntes intelligant ubi nondum sint, revertentes quid sint.