monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 11
Potest tamen discursus atque mobilitas Spiritus requisitione alterius considerationis intelligi. In Sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam virtutes semper permanet, iuxta quasdam vero recessurus venit, et venturus recedit. In fide etenim, spe, atque charitate, et in bonis aliis, sine quibus ad coelestem patriam non potest perveniri, sicut est humilitas, castitas, iustitia, atque misericordia, perfectorum corda non deserit. In prophetiae vero virtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione, electis suis aliquando adest, aliquando se subtrahit. Adest ut eleventur, et semetipsum subtrahit ut humilientur. Adest ut eos ostensa virtute glorificet, recedit ut semetipsos subtracta eius virtute cognoscant. Adest ut ostendat quid per ipsum sint, recedit ut patefaciat qui vel quales, remaneant sine ipso. In his itaque virtutibus sine quibus ad vitam minime pervenitur, sanctus Spiritus in electorum suorum cordibus permanet; unde recte stabilis esse perhibetur. In his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, aliquando misericorditer praesto est, et aliquando misericorditer recedit, unde recte mobilis nuncupatur. Discurrens ergo et mobilis Spiritus dicitur, quia in signis atque virtutibus iuxta uniuscuiusque votum continue non habetur. Bene autem inter sancta animalia discurrere perhibetur. Discursus quippe ad celeritatem pertinet. Inter perfectos autem discurrit spiritus, quia etsi ab eorum corde ad momentum recesserit, citius redit. Sequitur: Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.