monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 10
In quibus rursum verbis magna nobis quaestio oritur, cur iste spiritus qui implet omnia simul mobilis et stabilis dicatur. Sed si ad usum consuetudinis humanae recurrimus, sensum citius loquentis invenimus. Homo quippe, qui in ea regione in qua est ubique discurrit, procul dubio ubique obviam venit, et repente ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique praesentia signaretur, simul et mobilis et stabilis dicitur. Stabilis, quia per naturam omnia continet, mobilis autem dicitur quia ubique etiam nescientibus occurrit. Tenens ergo omnia stabilis, praesentem se omnibus exhibens mobilis appellatur. Splendor ergo ignis, et de igne fulgur egrediens inter pennata animalia discurrit, quia Spiritus sanctus simul singulis atque omnibus praesto fit, et incendit quos contigerit, et illuminat quos incendit, ut post frigus pristinum accensi ardeant, et per ignem amoris quem acceperint flammas exemplorum reddant. Fulgur quippe de hoc igne egrediens torpentes mentes percutit, easque percutiendo excitat et inflammat, ut post amorem illus ardentes pariter et lucentes currant. Unde alias scriptum est: Thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis accensus . Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi, divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens sunt, quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent et alios accendunt.