monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 9
Sed quia Spiritus sanctus Deus ante saecula Patri est et Filio coaeternus, quaerendum nobis est cur discurrere dicatur. Omnis etenim qui discurrit accedit ad locum in quo non fuit, et eum deserit in quo fuit. Qua igitur ratione discurrere spiritum dicamus, dum cuncta intra ipsum sint, et locus nusquam sit ubi non sit? Sicut scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum . Et tamen, cum laus sapientiae describeretur, adiunctum est: Est enim in illa spiritus intellectus, spiritus unicus, multiplex, subtilis, mobilis . Et paulo post: Humanus stabilis .