monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 3
Sed sciendum nobis est quod plerumque impetus carnis se sub velamine spiritalis impetus palliat, et quod carnaliter facit mentitur sibi ipsa cogitatio quia hoc spiritaliter faciat. Nam saepe quis, iracundiae stimulis victus, contra delinquentes zelo ulciscendae iustitiae plus quam necesse est inflammatur, et iustitiae limitem in ultione transiens agit crudeliter, quod se agere iuste suspicatur. Impetus igitur carnis huic sub specie spiritus velatus est, quando hoc quod iuste agi creditur sub discretionis moderamine non tenetur. Et saepe alius, nimiae mansuetudini studens, subiectorum vitia aspicit, atque haec per fervorem zeli corrigere recusat, quae in eis crudeliter non corrigendo multiplicat; fitque ut eius lenitas et sibi sit et subiectis inimica, qui torporem mentis suae quia patientiam deputat, per carnis spiritum ab impetu spiritus elongat. Prima ergo nos cogitatio in inquisitionem nostri cordis debet excutere, ne ad quaedam quae agimus per apertum carnis impetum ducamur, ne pravis delectationibus animus seductus mala esse cognoscat, et tamen faciat. Secunda vero nos cura debet vigilantes reddere, ne se impetus carnis quasi sub impetu spiritus latenter subiiciat, et culpas quas agimus nobis virtutes fingat.