monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 2
In electis et reprobis diversi sunt impetus. In electis videlicet impetus spiritus in reprobis impetus carnis. Impetus quippe carnis ad odium, ad elationem, ad immunditiam, adrapinam, ad exteriorem gloriam, ad crudelitatem, ad pefidiam, ad desperationem, ad iram, ad iurgia, ad voluptates animum impellit. Impetus vero spiritus ad charitatem, ad humilitatem, ad continentiam, ad largitatem misericordiae, ad interiorem provectum, ad pietatis opera, ad aeternorum fidem, ad spem sequentis gaudii, ad patientiam, ad pacem, ad considerationem vitae mortalis, ad lacrymas mentem pertrahit. Unde necesse est ut magna semper cura considerare debeamus in omne quod agimus quis nos impetus ducat; utrum nostra cogitatio per impetum carnis, an per impetum spiritus impellatur. Amare enim terrena, temporalia aeternis praeponere, extoriora bona non ad usum necessarium habere, sed ad voluptatem concupiscere, ultionem de inimico quaerere, de aemuli casu gaudere, impetus carnis est. At contra, amare coelestia, contemnere terrena, non ad fructum voluptatis transitoria, sed ad usum necessitatis quaerere, de inimici morte tribulari, impetus spiritus est. Et quia perfecti quique in istis se semper virtutibus exercent, recte nunc de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur.