monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 10
Alii indigentibus de rebus propriis multa largiuntur, sed cum occasionis tempus invenerint, indigentes opprimunt, eosque quibus valuerint rapinis devastant. Ponunt ante oculos cogitationis suae bona quae faciunt, et non ponunt pessima quae committunt. Hi videlicet coram facie sua non ambulant, quia si sibimetipsis praesentes essent, cuncta subtiliter quae agunt viderent, qualiter bona opera malis actibus perdant agnoscerent, sicut scriptum est: Et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum (Aggae. I, 6). De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde mittitur , quia indiscretae mentes mercedem quae ex bono opere acquiritur non aspiciunt quomodo ex malo opere perdatur. Alius castitatem corporis servat, seque vigilanter circumspicit, ne quid foris reprehensibiliter admittat, suis contentus est, aliena non diripit, sed tamen in corde odium fortasse contra proximum servat. Et cum scriptum sit: Qui odit fratrem suum, homicida est , considerat quam sit mundus foris in opere, et non perpendit quam sit crudelis in mente. Quid iste nisi sibimetipsi absens est, qui in cordis sui tenebris ambulat et ignorat? Alius iam aliena non diripit, iam corpus ab immunditia custodit, iam mente pura proximum diligit, et malorum praeteritorum conscius lamentis se in precibus afficit; sed, finita prece, laeta de quibus in hoc mundo gaudeat requirit, et temporalibus gaudiis negligentem animum demittit, nec curat ne in eo lacrymarum mensuram immoderata gaudia transeant; fitque ut bonum nimie ridendo perdat, quod plangendo lucratus est. Hic itaque coram facie sua non ambulat, quia damna quae patitur conspicere recusat. Scriptum quippe est: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia . In cunctis ergo quae agimus diligenter nosmetipsos conspicere interius exteriusque debemus, ut pennata animalia sequentes, nobismetipsis praesentes simus, et coram facie nostra semper ambulemus, habentes adiutorem unicum Patris Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.