monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 9
Nam sunt multa peccata quae committimus, sed idcirco nobis gravia non videntur, quia privato nos amore diligentes, clausis nobis oculis, in nostra deceptione blandimur. Unde fit plerumque ut et nostra gravia leviter, et proximorum mala levia graviter iudicemus. Scriptum quippe est: Erunt homines seipsos amantes . Et scimus quia vehementer claudit oculum cordis amor privatus. Ex quo fit ut hoc quod nos agimus, et grave esse non existimamus, plerumque agatur a proximo, et nimis nobis detestabile esse videatur. Sed quare hoc quod nobis vile videbatur in nobis grave videtur in proximo, nisi quia nec nos sicut proximum, nec proximum conspicimus sicut nos? Si enim nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensibilia districte videremus. Et rursum si proximum aspiceremus ut nos, nunquam nobis eius actio appareret intolerabilis, qui saepe fortasse talia egimus, et nil nos proximo intolerabile fecisse putabamus. Hoc male divisum mentis nostrae iudicium corrigere per legis praeceptum Moyses studuit, cum dixit ut iustus deberet esse modius, aequusque sextarius . Hinc Salomon ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum . Scimus quia in negotiatorum duplici pondere aliud maius, aliud minus est. Nam aliud pondus habent ad quod pensant sibi, et aliud pondus ad quod pensant proximo. Ad dandum pondera leviora, ad accipiendum vero graviora praeparant. Omnis itaque homo qui aliter pensat ea quae sunt proximi, et aliter ea quae sua sunt, pondus et pondus habet. Utrumque ergo abominabile est apud Deum, quia si sic proximum ut se diligeret, hunc in bonis sicut se amaret. Et si sic se sicut proximum aspiceret, se in malis sicut proximum iudicaret. Debemus ergo nosmetipsos sollicite sicut alios videre, nosque ipsos, ut dictum est, ante nos ponere, ut pennata animalia incessanter imitantes, ne nesciamus quid agimus, coram facie nostra semper ambulemus. Perversi autem, sicut paulo ante iam diximus, coram facie sua non ambulant, quia ea quae agunt nunquam considerant, ad interitum tendunt, in pravis actibus exsultant. De quibus scriptum est: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis . Saepe vero iustus qui eos conspicit deflet, sed ipsi phreneticorum more planguntur, et rident.