monumenta.ch > Lucanus > sectio 178 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 8
Dictum superius fuerat: Unumquodque eorum ante faciem suam gradiebatur, nunc autem dicitur: Coram facie sua ambulabat. Ipsa itaque repetita videtur esse sententia. Sed quia coram in praesenti dicimus (Id est, significat in praesenti), possumus subtilius inquirendo discernere quod aliud sit ante faciem ambulare, atque aliud in praesenti. Ante faciem quippe ambulare est anteriora appetere; in praesenti vero ambulare est sibimetipsi absentem non esse. Omnis etenim iustus qui vitam suam sollicitus aspicit, et diligenter considerat quantum quotidie in bonis crescat, aut fortasse quantum a bonis decrescat, iste quia se ante se ponit, coram se ambulat, quippe qui vigilanter videt utrum surgat, an defluat. Quisquis vero vitae suae custodiam negligit, discutere quae agit, quae loquitur, quae cogitat, aut despicit, aut nescit, coram se iste non ambulat; quia qualis sit in suis moribus, vel in actibus, ignorat. Nec sibimetipsi praesens est qui semetipsum quotidie exquirere atque cognoscere sollicitus non est. Ille autem veraciter se ante se ponit, sibique in praesenti est, qui se in suis actibus tanquam alium attendit.