monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 6
Quamlibet enim sancti viri in hac adhuc vita sint, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile, ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant. Unde et beatus Iob, qui perfecta quidem hominibus dixerat, Dei tamen vocem audiens, seque ipsum de ipsa sua perfecta locutione reprehendens, dicebat: Manum meam ponam super os meum . In manu quippe operatio, in ore locutio est. Manum ergo super os ponere est peccata locutionis per virtutem boni operis tegere. Libet, fratres charissimi, ad huius rei testimonium magistrum gentium vocare, et qualiter sanctum illud animal alis quatuor innitatur aspicere, ex quibus duabus ad superiora evolat; duabus vero pennis corpus contegit, quia praeterita quae egerat abscondit. Videamus igitur quantus hunc amor ad coelestia elevet: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Cognoscamus quanta spe ad superiora tollitur: Nostra conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Iesum Christum Dominum nostrum . Videamus si et in tantis virtutibus positus adhuc timet: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar . Cognoscamus si hunc mala fecisse poenitet: Ego minimus apostolorum sum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei . In cuius verbis quid aliud quam duritia nostrae mentis accusatur? Quia ipse plangit quod ante baptisma commiserat, nos vero et post baptisma multa commisimus, et tamen flere recusamus. Quatuor itaque pennis sancta animalia utuntur, quia per amorem et spem ad coelestia evolant, et per timorem et poenitentiam facta in se illicita deplorant.