monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 5
Dictum fuerat: Et facies et pennae eorum extentae desuper, atque mox subiunctum est quod protulimus, quia duae pennae singulorum iungebantur. Ubi aperte intelligitur quia et extendebantur desuper et iungebantur, duae vero tegebant corpora eorum. Quid autem pennae animalium, nisi alae nominantur? Qua in re nobis diligenti perscrutatione quaerendum est quae sint quatuor pennae sanctorum, ex quibus duae superius extensae iunguntur, duae vero eorum corpora contegunt. Si enim vigilanter aspicimus, quatuor esse virtutes invenimus quae a terrenis actibus omne pennatum animal levant, in futuris videlicet amor et spes, de praeteritis autem timor et poenitentia. Pennae ergo sibimet iunctae superius extenduntur, quia sanctorum mentem amor et spes ad superna sublevant. Quae apte quoque coniunctae nominantur, quia electi procul dubio et amant coelestia quae sperant, et sperant quae amant. Duae vero corpora contegunt, quia timor et poenitentia ab omnipotentis Dei oculis eorum mala praeterita abscondunt. Duae itaque, ut dictum est, pennae iunguntur sursum, quando amor et spes electorum corda ad superiora elevant, ad coelestia suspendunt. Duae autem pennae tegunt corpora, quando eorum mala praeterita a conspectu aeterni iudicis timor et poenitentia abscondunt. In eo enim quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus cooperiunt? Qui facta carnalia per superducta bona opera a districto examine abscondunt. Scriptum quippe est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata . Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Omne enim quod operitur, inferius ponitur; et hoc unde operitur, desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegimen ei rei superducimus, quam erubescimus videri.