monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 4
Facies et pennae extentae desuper describuntur, quia omnis intentio omnisque contemplatio sanctorum super se tendit, ut illud possit adipisci quod in coelestibus appetit. Sive enim bono operi, sive vero invigilet contemplationi, tunc veraciter hoc quod agit bonum est, quando ei complacere concupiscit a quo est. Nam qui bona agere videtur, et per haec non Deo, sed hominibus placere desiderat, intentionis suae faciem deorsum premit. Et qui idcirco in sacro eloquio ea quae divinitatis sunt contemplatur, ut per hoc quod intelligit occupari ad quaestiones possit, quia non dulcedine quaesitae beatitudinis satiari appetit, sed doctus videri, iste nimirum intellectus sui pennas desuper non extendit; sed quoniam sensus sui vigilantiam in terreno appetitu occupat, pennas quas sublevare in altum et quibus sublevari ipse potuit in imis deponit. Qua in re pensandum est, ut omne bonum quod agitur per intentionem semper ad coelestia levetur. Qui enim per bona quae facit terrenam gloriam concupiscit, pennas suas et faciem suam deorsum deprimit. Hinc etenim per prophetam de quibusdam dicitur: Victimas in profundum deferebant . Quid enim sunt aliud lacrymae orationis, nisi victimae oblationis nostrae? sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus . Et sunt nonnulli qui idcirco se in prece lamentis afficiunt, ut aut terrena commoda acquirant, aut hominibus sancti esse videantur. Quid isti, nisi victimas in profundum deferunt? Qui per hoc quod in imo sunt quae requirunt, orationis suae sacrificium deorsum deponunt. Electi autem qui et in bono opere omnipotenti Deo placere appetunt, et per contemplationis gratiam aeternam iam beatitudinem degustare concupiscunt, facies et pennas desuper extendunt. Sequitur: Duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum.