monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 2
Omnis etenim electus atque in via Dei perfectus, et homo, et vitulus, et leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal. Vitulus autem in sacrificio mactari solet. Leo fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo vero fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum . Aquila ad sublimia evolat, et irreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est, homo est. Et quoniam semetipsum ab huius mundi voluptate mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, unde scriptum est: Iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit , leo est. Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam iustus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitas leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt, pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos demonstremus.