monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 4, 1
Per sanctum prophetiae spiritum pennata animalia subtiliter describuntur, ut per haec Evangelistarum significari personas ipsa nobis subtilitas descriptionis aperiat, nihilque sermo Dei nostro intellectui dubietatis relinquat. Ecce enim dicitur: Similitudo autem vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor; facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor; et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Quod enim quatuor haec pennata animalia sanctos quatuor Evangelistas designent, ipsa uniuscuiusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte designatur per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Ioannes, qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum , dum in ipsam Divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit. Sed quia electi omnes membra sunt Redemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est omnium electorum, per hoc quod membra eius figurata sunt, nihil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur. Ipse enim unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori ut vitulus: ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur, quia in ipsa morte in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superioribus est elevatus ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo homo, et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes iam superius significari diximus , restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimitur ostendamus.