monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 18
Quisquis itaque iam ante faciem suam ambulare decreverit, magna ei consideratione pensandum est quod aliter retro respicitur ex opere, atque aliter ex cogitatione. Sunt etenim quidam qui magna deliberant, et, peccatorum suorum conscii, multa ex his quae possident egenis distribuere pertractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae visceribus redimant. Iamque haec operari inchoant, et plerumque cum operantur paupertatis timor eorum animum concutit, atque, timentes ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, seseque ab ea quam coeperunt bona operatione suspendunt. Hi nimirum incedentes reversi sunt, quia ante faciem suam ambulare noluerunt. Contra quos recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei . Qui enim nunc propter pavorem mentis atque torporem bene operari negligit, cum sol iustitiae in iudicio velut in aestate claruerit, mendicat vitam, sed non accipit, quia propter illam bona operari contempsit. Alius, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere et omnipotentis Dei se subdere servitio pertractat, seque ipsum restringere sub continentiae et castitatis freno deliberat; sed cum cecidisse alios etiam post castitatem conspicit, hoc ipsum facere quod deliberaverat pertimescit. Fitque ut retro per cogitationem redeat, qui ad anteriora respiciens iam mentis gressibus ad alta ibat. De quo bene per Salomonem dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet . Venti quippe nomine malignus spiritus, qui mentem tentationibus impellit; nubis vero appellatione peccator exprimitur, qui tentationis impulsione commovetur. Qui ergo attendit ventum, non seminat, et qui considerat nubes, nunquam metit, quia is qui tentationes maligni spiritus metuens, et iniquorum lapsus conspiciens, semetipsum desperat, neque nunc exercetur in bono semine operis, neque post reficietur de munere iustae retributionis. Sunt vero nonnulli qui bona quidem quae noverunt operantur, atque haec operantes, meliora deliberant; sed retractantes meliora quae deliberaverant, immutant; et quidem bona agunt quae coeperant, sed a melioribus quae deliberaverant succumbunt. Hi nimirum ante humana iudicia stare videntur in opere, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. Unde fit plerumque ut et bonum opus eorum minus Deo placeat, quia cum pes mentis in meliori gradu deliberationis inconstanter ponitur, hoc ipsa cogitationis inconstantia accusat. Sed quia perfecti quique magna se discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora unquam vel in opere, vel in cogitatione delabantur, quantum quotidie proficiant incessanter pensant, recte de his dicitur: Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.