monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 17
Qui cur non revertantur indicat cum subiungit: Unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Unde et magnum illud pennatum animal dicebat quod usque ad coeli tertii secreta volaverat: Unum vero, quae retro sunt oblitus, in ea quae sunt ante extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis . In anteriora etenim extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia, temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat. Ante faciem ergo suam gradiuntur sancta animalia, quia et ea quae reliquerunt nullo iam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt sub contemplationis suae oculis boni operis pedem ponunt.