monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 16
Pennata animalia , videlicet praedicatores sancti, cum incedunt, minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritalia pertranseunt, ut ad ea quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quamdam viam eis incedere est mente ire semper ad meliora. Quo contra de reprobis dicitur quia reversi sunt corde in Aegyptum . Et per semetipsam Veritas dicit: Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei . Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quemdam compunctionis vomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala revertitur quae reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per prophetam dicitur: Non revertebantur cum incederent.