monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 11
Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur quando unusquisque qui iam ab hoc saeculo mente transit servitio omnipotentis Domini subditur. Ille etenim vero Deo servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic Moyses transivit, ut videret visum . Sic David cum videret impium exaltatum et elevatum super cedros Libani, transivit, et ecce non erat . Quia iniquorum potentias esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum nisi activae vitae perfectio designatur? quid per septenarium nisi contemplativa exprimitur? Sex ergo annis servit, et septimo egreditur liber, qui per activam vitam quam perfecte exhibuerit ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia ii qui postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos , eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat, quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atque usque ad finem operis in ea qua inchoavit intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutaverit. Et sunt nonnulli qui priusquam omnipotentis Dei servitio in sancta conversatione socientur, iam bona operari diligunt. Sunt vero alii qui bona opera, postquam ad servitium omnipotentis Dei venerint, discunt. Qui ergo operationem bonam et priusquam ad Dei servitium venerit habere studuit, Hebraeus servus cum uxore emptus est.