monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 10
Et cum utraque vita ex dono sit gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum ad eius regnum ingreditur, nisi prius bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari, non negligunt; sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Illa in servitute, ista in libertate. Hinc est enim quod ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum toli exeat. Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Sin autem dederit illi dominus uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos, non egrediar liber, offerat eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula, et erit ei servus in saeculum . Paulo latius testimonium dedimus, ut distinctionem servitutis atque libertatis in utraque vita monstraremus. Sed onerosum esse non debet si hoc exponendo exsequimur, unde haec ipsa quae diximus affirmemus.