monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 8
Possumus etiam per quatuor partes principales quatuor virtutes accipere, ex quibus reliquae virtutes oriuntur, videlicet prudentiam, fortitudinem, iustitiam atque temperantiam. Quas nimirum virtutes tunc veraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima quippe prudentia, secunda fortitudo, tertia iustitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit? Scire etenim cuiquam quod non potest facere poena magis quam virtus est. Sed qui prudenter intelligit quod agat, et fortiter agit quod intellexerit, iam procul dubio iustus est; sed eius iustitiam temperantia sequi debet, quia plerumque iustitia, si modum non habet, in crudelitatem cadit. Ipsa ergo iustitia vere iustitia est, quae se temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque fervet, sit etiam temperans; ne si plus ferveat, perdat iustitiam, cuius servare moderamina ignorat.