monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 6
Verbum quippe praedicationis semen in corde audientis est. Et auditor bonus inde profert postmodum magnam messem scientiae, unde parvum prius acceperat semen linguae. Cui rei bene concinit factum in vidua ab Elisaeo propheta miraculum, quae, ne duos filios auferente creditore amitteret, prophetae dictis obedivit, et ex eo quod parum olei habebat, per vasa vacua effudit, quae cuncta post usque ad summum repleta sunt, et ex eorum repletione mulier a creditoris sui debito est soluta . Quae videlicet mulier quam aliam nisi sanctam Ecclesiam signat, duorum populorum, id est Iudaici et gentilis, quasi duorum filiorum matrem? Quae prius ex perverso opere per callidi spiritus persuasionem quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos quos in fide genuit amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est Scripturae sacrae praeceptis, obediens, ex parvo quod habebat olei vasa vacua infudit, quia dum ab unius ore doctoris parum quid de amore Divinitatis multorum vacuae mentes audiunt, exuberante gratia, unguento divini amoris usque ad summum replentur. Et multorum iam nunc corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, Sareptana mulier, videlicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui iam debito non tenetur. Sequitur: Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partes.