monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 5
Aeris metallum valde sonorum est. Et recte voces praedicantium aeri comparantur, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Bene autem aes candens dicitur, quia vita praedicantium sonat et ardet. Ardet enim desiderio, sonat verbo. Aes ergo candens est praedicatio accensa. Sed de candente aere scintillae prodeunt, quia de eorum exhortationibus verba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte autem praedicatorum verba scintillae appellata sunt, quia eos quos in corde tetigerint incendunt. Considerandum quoque est quod scintillae subtiles sunt valde et tenues, quia cum praedicatores sancti de coelesti patria loquuntur, non tantum valent aperire verbo quantum possunt ardere desiderio. Ex eorum ergo lingua quasi quaedam ad nos scintillae veniunt, quia de coelesti patria in eorum voce vix tenue aliquid cognoscitur, quod tamen ab eis non tenuiter amatur. Neque enim coelestem gloriam aut tantum videre sufficiunt quantum est, aut tantum loqui praevalent quantum vident. Candens ergo aes scintillas proiicit quando vix tenuiter praedicator loqui sufficit hoc unde ipse fortiter ignescit. Divina autem pietate agitur ut ex ipsis scintillis tenuissimis audientis animus inflammetur, quia sunt quidam qui dum parva audiunt maiore desiderio replentur; et inde perfecte in Dei amore ardent, unde vix tenuissimas verborum scintillas acceperunt.