monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 4
Quia enim praedicatores sancti boum nomine designantur docet Paulus apostolus, legis testimonium exponens: Non obturabis os bovi trituranti . In sanctis ergo praedicatoribus planta pedis est vituli, scilicet mature incedens, et fortis, et divisa, quia unusquisque praedicator et venerationem habet in maturitate, et fortitudinem in opere, et divisionem ungulae in discretione. Non enim facile praedicatio eius accipitur, si levis in moribus esse videatur. Et nulla erit maturitatis ostensio, si contra adversa omnia non adfuerit operis fortitudo. Virtutis autem meritum ipsa fortitudo operis admittit, si discreta in intellectu non fuerit. Ecce enim sacram Scripturam legimus: si omnia ad litteram sentiamus, virtutem discretionis amisimus; si omnia ad spiritalem allegoriam ducimus, similiter indiscretionis stultitia ligamur. Legunt enim sacra eloquia praedicatores sancti, et aliquando in historia litteram suscipiunt, aliquando vero per significationem litterae spiritum requirunt. Et modo bona facta patrum praecedentium, sicut iuxta litteram inveniunt, imitantur; modo quaedam, quae iuxta historiam imitanda non sunt, spiritaliter intelligunt, et ad provectum tendunt. Quid ergo aliud praedicatores sancti in suo opere nisi in pede ungulam findunt? De quibus adhuc apte subditur: Et scintillae quasi aspectus aeris candentis.