monumenta.ch > Lucanus > sectio 444 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 3
Quid per pedes nisi gressus actuum designantur? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur, quia sanctorum evangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta. Hi autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerunt reflectuntur. De quibus scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti . Dolebat de quibusdam doctor egregius, quod pedum rectitudinem retro retorserant, quibus per increpationem dicebat: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis . Qui alios admonet, dicens: Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris . Ut vero in eisdem sanctis praedicatoribus vitae gravitas, fortitudo, atque discretio monstraretur, recte subiungitur: Planta pedis eorum quasi planta pedis vituli.