monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 2
Et quatuor pennae uni, quia Dei omnipotentis Filium Dominum nostrum Iesum Christum simul omnes concorditer praedicant, et ad divinitatem eius mentis oculos levantes, penna contemplationis volant. Evangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinent, penna ad divinitatem, quia in eo quem corporeum aspiciunt, quasi facies intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum atque incorporeum ex divinitate annuntiant, per contemplationis pennam quasi in aera levantur. Quia itaque et una fides incarnationis eius in omnibus, et par contemplatio divinitatis eius in singulis, recte nunc dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Sed quae virtus esset, si fidem atque contemplationem Domini habentes praedicatores illius sancta opera non haberent? Sequitur: Et pedes eorum pedes recti.