monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 3, 1
Sancta quatuor animalia quae per prophetiae spiritum futura praevidentur subtili narratione describuntur cum dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Quid per faciem nisi notitia, et quid per pennas nisi volatus exprimitur? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur, per pennas vero in altum avium corpora sublevantur. Facies itaque ad fidem pertinet, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae . Qui rursus: Ego scio quos elegerim . Per contemplationem vero quia super nosmetipsos tollimur, quasi in aera levamur. Quatuor ergo facies uni sunt, quia si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Ioannes. Si quaeras quid Ioannes sentiat, hoc procul dubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si quaeras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Ioannes et Lucas. Si quaeras quid Lucas, hoc quod Ioannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor ergo facies uni sunt, quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno, quae est simul in quatuor. Quidquid enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recte cognoscis.