monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 2, 21
Erit autem tunc similitudo hominis etiam in corporibus nostris. Hinc etenim per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est; unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae . Erunt ergo tunc electorum corpora claritati dominici corporis configurata, quae etsi aequalitatem gloriae eius non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis eius habebunt per gratiam. Quia itaque similitudo vitae eius nunc in moribus trahitur electorum, et in resurrectione sequitur similitudo aeternitatis in mente, quoniam videbimus eum sicuti est; et quia similitudinem quoque illius etiam corpora nostra percipient in configuratione, dicatur recte de sanctis animalibus: Similitudo hominis in eis. Haec nos in expositionis exordio praelibasse sufficiat, ut loquendi virtus silentio refota, ad indaganda mysteria quae sequuntur robustior exsurgat. Certi etenim sumus quia ipsum, de quo loquimur habemus adiutorem, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.