monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 2, 14
Quid electri specie, nisi Christus Iesus Mediator Dei et hominum designatur ? Electrum quippe ex auro et argento est. In electro dum aurum argentumque miscetur, argentum ad claritatem crescit, aurum vero a suo fulgore pallescit. Illud ad claritatem proficit, hoc a claritate temperatur. Quia igitur in unigenito Dei Filio naturae divinitatis unita est natura nostra, in qua adunatione humanitas in maiestatis gloriam excrevit, divinitas vero a sui fulgoris potentia humanis se oculis temperavit, per hoc quod humana natura clarior facta est, quasi per aurum crevit argentum. Et quia divinitas a fulgore suo nostris est aspectibus temperata, quasi aurum nobis palluit per argentum. Illa enim natura immutabilis, quae in se manens innovat omnia, si ita ut est nobis apparere voluisset, fulgore suo nos incenderet potius quam renovaret. Sed claritatem suae magnitudinis temperavit nostris oculis Deus, ut dum nobis eius claritas temperatur, etiam nostra infirmitas per eius similitudinem in eius luce claresceret, et per acceptam gratiam, ut ita dicam, suae habitudinis colorem mutaret. Quasi electrum ergo in igne est Deus factus homo in persecutione. Sequitur: Et in medio eius similitudo quatuor animalium.